PUPAE seu PUPPAE

PUPAE seu PUPPAE
PUPAE, seu PUPPAE
Ioanni de Ianua dicuntur statunculae, quas virgines solent facere in modum filiarum et vestibus obvolvere: quas, postquam ad annos nubiles veniebant, et publitibus abrenuntiabant, quasi sub potestate Veneris futurae, Veneri sacrificabant. In vererib. Glossis, πλαγγόνες. Unde Persius, Sat. 2. v. 69.
Dicite Pontifices in sacro quid facit aurum,
Nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae etc.
Vide de Pupis huiusmodi Desiderium Heraldum Adversar. l. 1. c. 8. laudatum Car. du Fresne, in voce Poppea, aliquid etiam apud Godescalc. Stewechium, Electis Arnobianis, l. 7. ad haec. Ergone iniurias suas Dii vendunt, atque ut parvuli pusiones, quo animis parcant abstineantque ploratibus passerculos, pupulos, eculeos, panes accipiunt, quibus avocare se possint. Et item Herald. Animadversion: ad eundem l. ubi voce panes, sigillariola formata ad imaginem Paniscorum intelligit, et sic νύμφας quoque puellarum papas dici consuevisse, addit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”